

Epistola ad Hebraeos*
Caput 9: Versus 25
Neque ut saepe,etc. Probavit, quod Christus per hostiam suam coelestia mundavit; modo probat quod melioribus hostiis, id est, quod ejus hostia fuit dignior et efficacior omnibus aliis: quia illae saepe iteratae sine consummatione, haec semel oblata ad patriam reducit.